라틴어 문장 검색

Atque insuper mores et gestus eius tam erant vafri, et quasi veneficiis quibusdam obliti, tam ad misericordiam commovendam quam ad fidem imprimendam ut fascini cuiusdam et incantationis loco essent iis qui eum aut videbant aut audiebant.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 3:4)
aut similiter, quo processu herbae generentur, a primis concretionibus succorum in terra, aut a seminibus, usque ad plantam formatam, cum universa illa successione motus, et diversis et continuatis naturae nixibus;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 15:4)
ut necessario poni debeat forma rei esse aliquid quod talem concretionem corporis subingrediatur, aut contra ab eadem abhorreat;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 324:5)
at omnis flamma est calida, ita ut calor in concretione flammae perpetuo sequatur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 325:5)
sed eorum corporum quae nobis nota sunt nulla prorsus est concretio quae non est susceptibilis caloris.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 325:8)
Postremo, ut huic parti finem imponamus, quemadmodum in principio diximus invidiae actum aliquid habere in se ex veneficio, ita non alia est invidiae curatio quam quae solet esse veneficii et incantationis.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, IX. DE INVIDIA 13:2)
Hyrcanaeque admorunt ubera tigres quoniam videlicet in moribus inolescendis magnam fere partem nutricis ingenium et natura lactis tenet, quae infusa tenero et mixta parentum semini adhuc recenti ex hac gemina concretione unam indolem configurat.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XI. 15:3)
"Homo et animal omne quod nascitur, inspiratur, attollitur, elementorum ut voluntaria concretio est, in quae rursum homo et animal omne dividitur, solvitur, dissipatur:"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 5장 1:11)
dum individuorum corporum concretionem fugit ne interitus et dissipatio consequatur, negat esse corpus deorum sed tamquam corpus, nec sanguinem sed tamquam sanguinem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 71:2)
nec vero deus ipse, qui intellegitur a nobis, alio modo intellegi potest nisi mens soluta quaedam et libera, segregata ab omni concretione mortali, omnia sentiens et movens ipsaque praedita motu sempiterno.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 65:7)
quasi missam a Deo conditore plagam per incantationes uel fylacteria uel alia quaelibet daemonicae artis arcana cohibere ualerent.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXV [XXVII].12)

SEARCH

MENU NAVIGATION